Latin
839.4 to 839.6
Ficino, Opera omnia 839.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cootra uerò, quando animus immortalis mortali solutus corpore reuiuiscit, tunc mortem subire putant, quod falsò nimis putant, tunc enim solum crebra morte iam mortua, uera uita &sempiterna resurgit. Quapropter non absque ratio ne apud gymnosophistas Indorum Philosophos, atque etiam apud Getas Thracię popu los lugebantur puerperia, natique deflebantur. funera uerò festa erant, &ueluti sacra lusu cantuque celebrabantur. Quod quidem ab Hesegia &Plotino Philosophis confirmari uidetur, opinantibus optimum esse mentibus moribundum corpus non ingredi, proximum uerè postquam ingressae fuerint, statim egredi. Sed de ijs alias. Interea accedit alius quidam rursusque alius error, nempe uel peregrinationem hanc tàm sollicitamque laboriosam, stultè nimium suam esse patriam opinantur, uel saltem &si peregrinari se didicerunt, sperant tamen interdum aliquam in ipso itinere se quietem consecuturos, cùm tamen ab ipsa rapacissima coeli uertigine, iam satis superque admoneri &possint, &debe ant, se ne momentum quidem unum sub rapidissimo coeli cursu posse quiescere, quandoquidem momentum quietis ullum ipsa mundi machina naturaliter unquam habeat. Ergo errare mutum à uero mortales miseri se iam &agnoscant, &desinant. Sic enim iam proculdubio desinent laborare. Ergo incipiant quandoque imò uerò, quàm primum sapienter uiuere, nam ita demum uerè uiuere incipient atque feliciter. Vale. 11i. Decembris. M. ECCC. IXXX. Marsilius Ficinus, Florentinus fingit Florentiam congratulari Danti, pia Christophori Landini opera, iam rediuiuo &in patriam restituto, &coronato. CLorentia iamdiu moesta sed tandem laeta Danti suo Aligherio, post duo fermè sae cula, iam rediuino &in patriam restituto ac denique coronato congratulatur. Vaticinatus es quondam mi Dantes in exilio const.