# Opera omnia 84

Ficino, Opera omnia, THEOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/84

Vel superius aliquid, quod neque pars sit ullius, neque totum ex partibus partes unit inuicem, & ad totum? Totum partes sequitur potius, quàm uniat. Ac si admittatur quod unit partes, incorporeum erit? Si enim sit ipsum quoque diuiduum, eget alio similiter uniente. Si partes uniunt totum, absurdum id quidem, quòd à multitudine unit opposita fiat unio, quae fieri debet ab unitate. Reliquum est, ut praeter partes singulas, atque totum adunt aliquid unum conspirationis illius causa, quod quidem sit incorporeum, ne cogatur ipsum quoque compula indigere, atque ita abeamus in infinitum. Quapropter non est putandum formam aliquam diuisam in corpore, apicem esse naturae, rerumque principium, praesertim cum oporteat principium rerum ui sua sempiternum fuisse, & sore. Fuisse quidem semper, nam neque potuit ex se aliquando prodijsse (fuisset enim ipsumante seipsum) neque ex alio, nihil enim ante primum. Reliqua uerò non essent unquàm, nisi prius fuisset primum. Fore quoque semper, quoniam extincto principio, cortuunt nniuersa, neque ipsum amplius, neque aliud quicquam renasci potest. Habeat ergo necesse est uim infinitam, per quam ex se infinitè uiuat, hanc non habebit, si fuerit cornorale. Nam si dimensiones habuerit infinitas, nihil erit in rebus aliud praeter ipsum. Si finitas, uim quoque finitam habebit. Mitto (quod aliàs ostendemus) neque corpus, neque corpoream formam, & indigam, & mutabilem, sufficiens motionis principium esse pos se, sed omne corporeum ab alio agitari, atque opificem, qui opificio miscetur inficiturque, non posse operi dominari, opificemque esse perfectum, primumue mundani operis architectum. Ergo formam corpoream transcendamus, & consideremus nunc primam quae deinceps occurrit, ut sicut a corpore tanquam infimo, ascendimus ad formam cor poream quasi mediam, quia habet corporis aliquid, dum dilatatur in corpore. Aliquid uerò non habet, siquidem ipsa non est aliquid ex materia & forma compositum. Ita nunc ab hoc medio ad formam sublimiorem incorpoream scilicet, prouehamur, quae nihil ha beat corporis, sed corporibus distribuat qualitates. Quae quoniam per se subsistit, uera forma & essentia nominatur, tertia inquam essentia, quàm etiam suo loco rationalem animam appellabimus. Quam ita irrationalis anima comitatur, ut corpus umbra. Essen tia illa, & uera, & immortalis à Platonicis ideò iudicatur, quia neque partibus indiget, in quas aliquando disselui possit, & per quas dispersa uirtus debilitetur, neque subiecto adstringitur, à quo deserta aliquando euanescat, neque contrariae formae miscetur, qua infici possit, neque uelloro clauditur, uel tempori, uel motui ob indiuiduam & in se manentem simplicitatem substantiae subest. Anima ration ilis per substantiam immobilis est, per operationem est mobilis, per uirtutem par im immobilis, partim mobilis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
