Latin
841.1 to 841.5
Ficino, Opera omnia 841.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER VII. Marsilius Ficinus Francisco Berlingherio Nicolai filio, literis &moribus ornatissimo, S. D. PROOEMIVM. IBER Epistolarum nostrarum septimus, caput habet Epistolam de curanda literatorum ualetudine disputantem, ab eaque tanquam &optima &omnium maxima iter auspicatur, quo praecipue ipsa ducit, eodem ipse libentissimè proficiscitur, hęc uero ad illum in pręsentia ducit in primis, cui academia prosperam ualetudinem in primis exoptat. Salue igitur optimè mi Francisce, salue totiens quotiens non hic solum, sed omnes Epistolarum mearum libri saluare iubet amicos, sed ita salue, ut saluere ipsum non à Aarsilio tamen, sed etiam ab academia tota amantissima tui accepisse te putes. Omnia in ter nos, (Pythagoricorum more) communia. Quod ipse uolo cuncti uolunt, quod cupiunt singu i &ipse percupio. Neque id quidem mirum uideri debet, nam omnes in eo unum sumus, qui ipse re uera solus est unus. Omnes in eo stamus, qui sua uirtute permanet solus, omnes in eo amamus inuicem, qui solus est propter seipsum amandus. Sic cuius solius eam singula sunt amabiles, &cuius gratia tamen sunt amandi, soli qui se inuicem in uno hoc amant, excla mare unà cum Propheta posse uidentur, ò quam bonum, ô quam iucundum habitare fratres in unum. Marsilius Ficinus Lectori, S. D. Romittebam modo, lector, huic libro septimo caput Epistolam de ualetudine lite Pratorum disputaturam, haec uerò deinceps adeò nobis excreuit, ut non iam caput tam exigui corporis, sed ipsa seorsum totum siliquod corpus fore uelit. Itaque secessit iam consilio meliore, si in librum de uita feliciter adoleuit. Sapientia à solo Deo. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. ARAMICE saltem pari referto. Vix quidem à me scripta, uixi tu quoque legito. Scripta tamen qualiacunque sint, lege tamen, utcunque legas. Sumpsi equidem his dieb. saepe calamum eo proposito ut ad hominem multa cogitantem pauca scriberem. Ve rum subitò succurrebat, me scripturum frustra ad hominem non lecturum. Tandem frustrà loqui maluiquam nihil loqui. Audi igitur. Multa sunt apud Poëtas figmentorum genera. Sed quid ego nugis nunc hisce meis pium hominem interpello? in ipsis Augustini Soliloquijs commentandis cum Deo solo loquentem.