Latin
MARSILI
Ficino, Opera omnia 843-3
Unproofread scanNot analysed yet
jius sylua passim oberrans Caregiana palatia contemplarer, repente uenit in mentem, festum Cosmi Damianique diem iam illuxisse, quod animis ab ipso Cosmo eiusque filijs &nepotibus celebratum. Hic equidem non potui non dolere dum inde nullos usquam perspicerem ciues ad Cosmica, (ut fieri solet) solennia confluentes. Cùm subitò louius ille Cosmus cui luppiter iam conciliata Iunone ciuile imperium sine fine dedit, ab excelsa quercu propitius nobis aspirans, eiusmodi moerentes oraculis consola tur. Sacra, inquit, hodie, Marsili, mea Laurentius quidem urbana pius instaurat, tu uerò rustica mox, si mihi parueris, eadem hoc in luco nobis instaurabis. Neque tepudeat senio res istos Saturniosque agricolas meos sub montis hui us uertice in ipsa academiola Phoebo sacrata conuiuas excipere. Quandoquidem hodie, (sicuti uos astronomia docet) suspice iam, nónne uides? hodie Saturnus in coelo Phoebusque iunguntur. Hoc est Marsilij uoluntas nostra sicut in coelo fit hodie, ita fieri &in terra, ut Apollinea nunc utrobique Saturnijs coniungantur.