# Opera omnia 844

Ficino, Opera omnia, MARSILI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/844
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/844

O felicissimum genus humanum, si rustica Saturnij fistula Panis urbanae Phoebi citharae consonaret, semperque utriusque apud nos Dei munera iunge rentur. Miscentur haec in coelo, (ut uides) apud supeors hodie. Tu quoque apud homines semper miscebis in terris Vale. Vera hęc fermè, (ut narro) sunt magnanime Laurenti. Ita ego prrimum recordatus mecum ipse moerebam. Ita deinde uisus est & solari, & monere me Cosmus, Ita demum Apollineum, id est, philosophicum Saturnijs hominibus, id est, senioribus agricolis tuis paraui conuiuium, neque id quidem absque delphica lyra. Atque so lenuia Cosmica qualiacumque pro tempore, pro loco, pro facultate, potuimus in Phoebea Saturnij montis academiola libenter feliciterque celebrauimus. Quorsum haec? Vt oraculis Cosmianis admoniti meminerimus, (si feliciter uiuere uolumus) caeteris quoad fieri potest dimissis uel intermissis, Phoebum nobis simul & Saturnium Pana colendum. Rustica uidelicat omnia quotidie dicanda musis, Musasque uicissim ab urbanis negotijs ad Cereris agros Bacchique colles saepissime transferendas. Vale feliciter. Imitatio ad Rusticandum. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Vra qualibet leuiorem te esse putarem, si forte putares ipse me leui quadam commotum aura, tum Vere superiore, tùm autumno praesenti, ab urbe in colles secessisse tharegianos. Sed absit ut eum ullo pacto leuem putem, qui uel saxis est grauiAor. Nempe cum non absque ratione iudicauissem, multò satius fore te huc ad me montem ascendere, quàm me his temporibus ad te è monte descendere, saepe Apollinem obsecraui, ut lyrae nostrae illa nunc Orphei Amphionisque dictaret carmina, quibus illi quondam quercus & saxa mouebant, quo ipse te arboreum, meo iudicio, saxeumque tra herem? Respondit Phoebus. Erras, Marsili, nimium, non enim arboreus, aut lapideus, (ut opinaris, est loannes, alioquin iam pridem tua illum, (mihi crede) cithara rapuisses, non lapideus, inquam, imò ferreus est loannes. Hoc ergo maioris est artis opus. Quare posthac non loco, sed forma mutare, saxa conabere. Ingens istud Vecchij montis saxum, (si potes) metamorphosea Zoroastris arte transferas in magnetem, ita demum ferreum il lum huc hominem attrahes. Haec modo nobis, oriente Sole, in ipsa Vecchij montis silua deambulaniibus Apollo consuluit. Haec igitur in praesentia molior. Vide precor amice, quàm ardua tui gratia moliar. Vide quam frustra te cogente laborem. O quantò melius, quantoque facilius te sponte loannes mutari tua, quam meo saxa labore mutari. Cùm primum ipse ferreus esse desieris, tunc ego frustra laborare iam desinam. Amicitia inter pares & libera est. Marsilius Ficinus Alberto Lisco Veronensi, S. D. Eministi cum superioribus diebus prope diui loannis ędem, uerba de te atque

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
