# Opera omnia 846

Ficino, Opera omnia, MARSILI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/846
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/846

Hae stellae sic affectu inter coelestia humano ingenio praecipuè fauent. Idcirco non quorumuis animalium, sed hominum tantum Gratiae nominantur, neque reuera Veneris sunt pedissequae sed Mineruae. Si quando uero Gratiarum primam esse louem audiueris, ne tam louem intelligas, quàm Mercurium louium, id est, aliquo uel aspectu uel mu nere alio louis adiutum. Mercurius enim louis uitali quadam promptaque mobilitate sua, ut res ipsas assiduè inuestigetis, hortatur. Sol autem inuentionem uobis omnem sua luce quaerentibus patefacit. Venus denique uenustate gratissima quicquid inuentum est, semper exornat. Genius scilicet daemon ingenij dux à tribus Gratijs prouenit. CRes igitur hi planetae communi quodam inter se consensu, statim in ipsa genesi uarijs hominibus genios, id est, duces ingenij daemones distribuunt, uarios prout ex alia atque aliam coeli plaga quotidre nascentes aspiciunt Quos quidem tanquam duces magis minusue sequi, (ut plurimum) est in uestro arbitrio positum. Si quos autem ab eadem omnino aetheris regione similiterque respiciunt, eundem ijs aut cerrè persimilem Genium largiuntur. Vbi uerò genius praeest idem aut similis, in genium quoque idem aut simile sequitur. Huc saepe eadem sponte uestra uoluntas accedit. Postremò ubicunque una similisue mens est, unaque uoluntas, & si animalia uidentur duo, homo tamen intus est unus. Quamobrem, Marsili, in superos imò in te ipsum peccare iam desine. Agnosce quandoque tuam medicisque genesim, cognosces staum louium Mercurium, Phoebumque & Venerem nascentibus uobis ab eadem prorsus coeli parte, scilicet Nona quàm fidei, religionis, ingenij, sapientiae domum & Phoebi gaudium Astronomi nominant, utrunque uestrum similiter aspexisse. Quo efficitur, ut non modo similis, sed etiam unus idemque ambobus inde genius sit tributus, Apollineus scilicet daemon, nono siquidem aetheris domicilio gaudens Apollo, Apollineus ad homines genios inde demittit. Ex horum numero daemonum unum uobis annuente Venere Mer curioque Phoebus ipse praefecit. Hinc una mens in uobis secuta est. Huc etiam una uoluntas utrinque se contulit. Si ubi singula haec unum sunt; homo quoque semper est unus, ne forte quos coelum rationemque te ipsa coniunxit tu uerbis ulterius separes, memento quotiens ad Medicem tuum scribis oportere ita praescribere, (Marsilius Marsilio, S.) At que ita demum superis aspirantibus inuentionis tibi uena largissime profluet. Hactenus Minerua. Ita prorsus amice alter ego, saepe mihi his temporibus obtigit, (ut dicebam) Ita deinde dux illa Philosophorum Minerua consuluit. Ita & ipse; ut illa mouit, ne nobis exarescat inuentio posthac semper efficiam. Bene Vale. Sed quid modo quasi alter alteri abiens abeunti.? Vale dicebam, imò ualeant, & male ualeant omnes, qui inter nos dissidium quaerunt. Nobis uerò non uale, sed mane, dicendum. Igitur bene mane. Verum ne pręsens Epistola dum de Gratijs & genio disputant, fote minus grata no stro genio sit, saluere iam, & millies iterum saluere Vespuccium iubeamus, uirum omnium genio nostro gratissimum. XVIII. Octobris. M. CCCC LXXXI. In agro Caregio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
