# Opera omnia 848-2

Ficino, Opera omnia, MARSILI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/848-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/848-2

deinde puerum adolescens pius leuibus suauiter tractans manibus compone bat, sertisque & floribus Deum iam planè agnitum exornabat, atque ita inter ornandum percunctabatur. Quae nam noua huc aura formose Cupido tuas direxit alas? Est Paphos Idaliumque tibi sunt alta cythera. Tum ille suspirans, heu matrem, inquit, iam diumeam anxius passim quaerito, matrem mihi meam neque Paphos Idaliumue reddit, nec alta cythera. Solus tamen Apollo quandoque longos miseratus errores, his me uerbis admonuit. Mater, ô Cupido, tua solebat quondam cantilenis choreisque solum leuibus olectari, sed facta deinde ambitiosior coepit aliquando & Achilli Homerum & Aeneę Vergilium inuidere, ipsaque sibi uatem per similem exoptare, qui artes laudesque suas grandiori iam cythera personaret. Talem denique uatem multa post secula Laurentem nomine inter Lauros canentem nacta Venus apud Tuscos in ipso gratiarum agro Charegio, ibi iam suarum laudum cantu suauissimo delinitur, caeterorumque oblita omnium iu cundissimè conquiescit, ibi solum post hac musas interpudicas requiescit Venus Cupido tua, illuc igitur & ipse te conferes una cum matre semper habitaturus. Ita quandoque mihi Phoebus Alamanne consulit. Hoc ergo Charegium relicta Cypro has denique Lau ros haedera myrtoque neglectis, sollicitus iamdiu quaero. Quod si illuc ad matrem ipse me duexeris, ego tibi prae caeteris afflabo propitius, ego tibi perpetuo quodam nexu meam matrem conciliabo. Tunc Alamannus, peropportunè, inquit, manus inter uolasti diue cupido meas. Nempe trita meis pedibus, quae ducit Charegium, uia est. O me felicem cuius inter manus hodie puer felicissimus peruolauit. Ergo huc age diuine puerle ues iam tende alas. Per Fauentina Pomeria Apollineis auspicijs petamus ambo Chare gium, ego quidem gressu, sed ipse uolatu. Apologus, Quod male se habet Lucilia, id est, anima, quando à Phoebo, id est, à Deo discedit. Hoebus uitae lumen medicinaeque uitalis auctio, filiae suae Luciliae quondam è multis praeceptis id dedit potissimum. Videlicet, ne unquam à latere paterno discederet, alioquin fore, ut in uarios grauissimosque morbos incideret. Principio Lucilia instantis hyemis asperitate quasi coacta paternis mandatis obtemperabat. Sed uerni deinde temporis iam arridentis prosperitate freta, coepit puella longius à paternis laribus digredi, passimque per pulchros blande Veneris hortos & picta prata liberius peruagari, atque ibi tùm molli herbarum amoenitate, tùm pulchritudine florum suauique odore pellecta, non solum serta coronasque sibi, uerùm etiam uestes iam integras ex hędera, myrto, lilijs, rosisque & uiolis alijsque contexuit. Mox dulces fructus & mitia poma undique carpens non degustabat solum, sed faucibus etiam plenis ingurgitabat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
