# Opera omnia 85-2

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/85-2

Cap. V. Super animam mobilem est immobilis angelus. Actenus formam quandam supra corporis complexionem inuenimus, quam ra tionalem animam appellabimus, cuius essentia semper eadem permanet, quod significat stabilitas uoluntatis atque memoriae. Operatio autem ex eo mutatur, Aquod non simul cogitat omnia, sed gradatim, neque momento alit, auget, & generat corpus, sed tempore. Naturalis uirtus manet, quia naturalis eius uigor uigent perennis, neque remittitur. Virtus acquisita mutatur, quia ex potentia in actum, ex actu transit in habitum, atque conuerso. Hucusque ascendit Heraclitus, Varro atque Manilius. Caeterùm altius ascendendum, siquidem forma haec non potest esse totius naturae principium. Perfectior enim est operatio stabilis, quae uno momento perfectissimè suum opus absoluit, quàm quae indiget tempore. Integrior est uita, quae tota simul est unita secum, à seipsa non distans, quam quae per diuersa temporum momenta porrecta, secundùm actus affectusque intrinsecos quodammodo à semetipsa distrahitur. Igitur super hanc formam, cuius operatio extrinseca uagatur per tempora, cuius uita, id est, intrinseca opera tio quasi quodam fluxu dispergitur, ponenda est alia quaedam forma sublimior, cuius operatio stabilis sit, cuius uita tota simul unita. Siquidem perfecta semper sunt imperse ctis anteponenda, propterea quod sicut perfecta in aliquo genere sunt illa quae persuam naturam sunt talia, sic imperfecta sunt, quae per se talia non sunt, alioquin essent integerrimè talia. Si itaque imperfecta non sunt per seipsa, per superiora coguntur esse quod mouetur, ex potentia & ocio prorumpit in actum & terminum aliquemsumo tus ac finem expetit, quasi sibi ipsi minus sufficiet, sed illo egeat ad quod motio se confert.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
