# Opera omnia 85

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/85

Aequales enim uires aequalia faciunt. Igitursi per tantam uim permansit horam, per aequalem rursus aliam permanebit. Hora secunda expleta, similiter de uirinte illa interrogabunt, par nesit, an impar. Si impar, non stetit. Sin par, stabit quoque tantundem. Deinceps in infinitum similiter procedent, monstrabuntque naturam illam corporis, si modo horam in horae dimidium steterit, perpetuò permansuram. Perpetuò uerò non uiget cor poris secundum se ullius complexio, cum breui omnes extinguantur & pereant, itaque uix momentum temporis eaedem perseuerant. Et quia in eodem momento incipiunt atque desinunt, in incipiendo autem & desinendo integerrimus existendi habitus minimen possidetur, integro uerò existendi actu opus est ad agendum, ideò confirmari uidetur quod in superiori disputatione probauimus, non esse in qualitatibus sufficiens agendi principium. Sed ut ad quaestionem hic propositam reuertamur, si est in qualitatibus, quantum ad eas attinet, motio status omnis quodammodo expers, quonam pacto ab ea causa gigni proximè possunt, quae tanto ab ipsis interuallo disset, ut statum habeat omnis motionis expertem? Si ab extremo ad extremum omnia per media transeunt, ut ab hyeme per uer in aestatem, ab aestate in hyemem per autumnum, certe inter qualitatem penitus mobilem, atque essentiam prorsus immobilem, necessario ponendum est aliquid quod partim immobile sit, partim etiam mobile. Itaque substantia illa qualitatum proximè genitrix, omnino immobilis esse non potest. Quid ergo dicemus? An istam quoque substantiam omnino mobilem asseremus? Minime. Nam uel esset in genere corporalium qualitatum, in quo tamen genere sistere gradum non possumus. Vel causa, quę in gene re superiore locatur, effectum suum sufficienti perfectione non excederet, si substantia quae qualitatis est causa non minus, quàm qualitas uacillaret. Quocirca substantia illa partim stat, partim uerò mouetur. Tria quidem in se habet & ipsa, essentiam, uirtutem, operationem. Quid aorum stabit? quid mouebitur? operatio quidem stare non potest, si duo praecedentia permutentur. Neque moueri essentia, quin sequentia moueantur. Sta bit ergo primum scilicet ipsa essentia, mutabitur uitimum, uidelicet operatio. Sed medi um utrorumque uirtus quid? Stabit & ipsa partim, partim quoque mutabitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
