# Opera omnia 851.4-7

Ficino, Opera omnia, 851.4 to 851.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/851.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/851.4

Multa per coelum significantur, quae non fiunt à coelo. Vod autem à coelo multa significentur quidem, nec tamen ab ipso fiant, tursus ex eo constat, quod mala ordinisque experientia à rebus illis optimis ordinatissimisque prouenire non possunt. Saepe tamen per coelestia uidelicet, tanquam persigna non tan quam per causas praedieuntur, non aliter quàm in augurijs auspicijsque multa per aues portendi putantur, quae tamen per aues minimè fiunt. Ideò Plato in Timaeo stellas non dixit facere, sed pronuntiare futura. Non tamen omnibus, sed illis tantum, qui ratione haec assequi possunt. Praeterea Astrologi in cuius libet genesi consideranda, plurima iu dicare solent quae ad patriam, ad parentes, auos, fratres, coniuges, seruos, amicos, inimi cos pertinent, quorum sors nullo modo ab alterius genesi prouenit, sed potius indicatur. Quod etiam in interrogationibus ijs planè perspicitur, quae de rebus praeteritis fiunt ab illis, atque tractantur. Profectò quemadmodum quotidie per oculos gestusque & uerba alicuius praeuidemus, ipsum aliquod effecturum, qui tamen non ijs indicijs, sed uoluntate perficit quod elegerat, itaque per nutus sphaetarum coelestium portenduntur saepe, neque ab illis coeli corporibus neque per illa fiunt, sed à diuinis mentibus, quae globos illos te gunt mouentque, per coelestia quidem quasi per suos uultus significantur, uerùm per ipia sua consilia uel ordinatissime disponuntur, uel rediguntur in ordinem, uel saltem ab humanis causis prouentura & diuinitus praeuidentur à superis. & nobis per signa quae dam coelestia demonstrantur. Qua in re Ptolemaeus quoque & Albumasar & Zaëles & Manilius caeterique praecipui authores Astronomiae nobiscum sentire uidentur. Quando uidelicet affirmant, coelestia corpora esse diuinis animabus mentibusque praedita, ac tanquam animalia quaedam diuina ipsi Deo omnium rectori parere. Neque id quidem iniuria, nempe cum Ptolemaeus ipse humanam sapientiam fateatum alieno operi, id est, Hhh 2 steliis stellis usque adeon dominari, ut & minantibus repugnare & pollicentibus fauere sua sępe industria possit, cui mirum si diuina concesserit sapientia operi proprio penitus dominari? Hinc illud Auicennae. Coelum est animal obediens Deo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
