Latin
852.1 to 852.5
Ficino, Opera omnia 852.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò hi omnes intelligunt, singula hic à diuina prouidentia fieri atque gubernari, idcirco quando de coelestium corporum uirtute loquuntur, rarissimè quidem aiunt coelestia hoc aut illud facere, frequentissimè uerò asserunt, tale aliquid aut tale significare. Et quemadmodum per sydera portendi falsas humanasue leges putant, ita aetiam saepe ueras atque diuinas. Signa &testimonia de Christi diuinitate. TOrte uerò hanc ob causam, Mani in Astronomia omnium sapientissimi, quo temEpore natus est lesus, ab Oriente Hierusalem profecti sunt, asserentes certò se admonitos sydere, eo tempore eaque regione natum esse puerum, qui rex Israel futurus esset, atque adoratione dignus. Quòd uero infantem inopem tanti uiri tam longo itinere adoraturi ueniunt, planem demonstrat Magos existimauisse in puero diuinitatem esse à superiori principio, quàm à coelo prouenientem, praesertim cum Stella quadam ducerentur mira culosa potiusquam naturali. Calcidius Platonicus uarias adducit historias de stellis, quae cum raro uideantur, ingentes portendunt calamitates. Deinde subdit. Est quoque alia san ctior &uenerabilior historia, quae pethibet, ortu stellae cuiusdam non morbos mortesque denuntiatas, sed descensum Dei uenerabilem ad humanae seruationis rerumque mortali um gratiam, quàm à Chaldaeis obseruatam fuisse testatur, qui Deum nuper natum muneribus uenerati sunt. Haec Calcidius. Neque id quidem Magos animaduertisse mirum uideri debet, nam in eadem orientali plaga, (&ut quidam aiunt) in urbe eadem qua &Magi diu ante illos Propheta Balaam floruit, praedixitque tùm surrecturum Messiam quasi uirgam ex Israel cum noua lacob stella exoriretur, his uidelicet uerbis: Orietur stella exlacob, &consurget uirga ex Israël. Quod autem Magi Christum adoraturi Hierusalem accesserunt, testimonio nobis est crudelis illa caedes infantum sub Herode, qua de re certiorem factum fuisse Augustum Macrobius asserit, ita scribens: Cùm audisset Augustus, inter pueros, quos in Syria rex ludaeorum intra bimatum iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait, praestat Herodis porcum esse, quàm filium. Suetonius quoque scribit, ue terem fuisse constantemque opinionem Oriente toto esse in fatis, ut circa Neronis tempora ex ludaea profecti rerum summa potirentur. Idemque oraculum ante obsidionem Hierusalem scribit losephus in sacris literis fuisse repertum.