# Opera omnia 852.6-8

Ficino, Opera omnia, 852.6 to 852.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/852.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/852.6

Quod quidem alijs nullis conuenientius, quàm Apostolis accommodari posse uidetur. Siquidem in his oraculis designantur ludaei quales fuerunt Apostoli ex Iudaea egressi Gentibus omnibus leges ubique daturi. Quum etiam Sibylla Cumaea tempore, eadem descripsisse uidetur. Quibus magnus ab integro seculorum nasceretur ordo, ac floreret uirgo, nouaque progenies ex alto demitteretur. Quamobrem sententia erat & uetus, & constans, & Oriente toto, & in Astrologorum praesagijs, & in sacris literis, uidelicet in Prophetis atque Sibyllis de Chri sti diuinitate temporeque, maximè consona. Christiana Religio à Deo solo dependet. CEd de diuinis Sibyllarum Prophetarumque oraculis in libro de Religione latius diIsputamus. In hac autem epistola sic de diuina lege quantum ad propositam perrinet quaestionem, breuiter concludemus. Si quis fato quodam genesis uel coniunctionis alicuius genesi suffragantis, Christum fecisse miracula nobis obiecerit, interrogabimus, quonam pacto innumerabiles inter Christianos uiri sancti diuersis temporibus locisque orti, ac diu post Christum multa fecerint miracula & quotidie faciant. Praeterea eclypsis illa Solis, moriente Christo, praeter ordinem naturae facta, apertissimè declarauit, Christum ab altiori, quàm coelesti ordine natum. Eclypsim quidem fuisse illud nobis argumento est, quòd non licuisset Christi discipulis passim prodigium huiusmodi prędican tibus in re tam manifesta mentiri. Quid? quod Eusebius in ipsis Gentilium historijs idem asserit, se legisse, idem & ante Eusebium Lucianus Antiochaenus atque Tertullia nus. Flegro quoque Olympiadum scriptor defectum Solis prodigiosum eodem quo & nos tempore comprobat contigisse. Quod autem prodigiosus fuerit Dionysius Areopagita Apollophanesque Philosophi iuxta Heliopolim una deambulantes & oculis ipsis aperte uiderunt, & disputationes subtiliter probauere. Quod quidem in epistola Dionysij ad sapientem Polycarpum legimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
