# Opera omnia 853

Ficino, Opera omnia, 853. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/853
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/853

Idem hinc quoque conijcimus, quod nulli dubium, ludaeus pascha ex lege semper Luna duntaxat plena celebrauisse, eodemque ipso tempore Christum effixisse cruci. Vnde certissima ratione comprehenditur tum defecisse solem, tùm praeter omnem naturae ordinem defecisse. Vt uidelicet coelum morienti Christo ita nouis tenebris testimonium perhiberet, quemadmodum & nascenri te stimonium noua luce perhibuit. Conclusio de Christianae legis diuinitate. PErùm ut ad propositum redeamus, cui mirum si mundi conditor ita partes mun di singulas temperauit, ut & in mirabili dispositione syderum, & in symma totius orbis pace sub humana forma homines salutauerit. Quandoquidem & diu antea per Prophetas suos coelestia tum regredi iusserit contra naturam. Quae quidem prodigia Dionysius narrat Babylonios, Perias tanquam diuina opera in anna libus suis annotauisse. Similia quaedam apud Platonem legimus in libro de Regno. Quam quidem historiam poëtae, (ut omnia solent) in Phaetontis fabulas & alia quędam similia transtulerunt. Denique diuina lex sactaque religio, neque ab inferioribus, neque à superioribus mundi corporibus proficiscitur, cum incorporei boni Deique gratia, corporea cuncta tùm uita contemnet tùm affectu & cogitatione transcendat. Neque ulla ratione pendet ex fato, quę fatum ipsum semper & negat & damnat, neque ab humana uel na tura, uel prudentia nascitur, quae & eam negligit, & immenso quodam super ipsam spatio in Deum eleuatur immensum. Sed procui dubio à solo principio prouenit infinito, quae finem solum appetit infinitum. Sed iuuat nostram sigillo Platonico epistolam oblignare. Plato noster Prothagora & Politico duo religionum principia ponit, quorum altero quidem statim in ipso rerum initio religio nata sit, altero uerò post multa secula confirmata. Profectò non tàm fuisse docet instinctu, quàm animis ex Deo manantibus insito, ob quam cognitionem cum primum inclusi corporib. sunt diuinitus ex terra uel creatis, uel suscitatis subitò Deum tanquam patrem agnouerit atque coluerint. Confirmata uerò lege diuina, quàm aliquando Deus solus ob solam clementiam suam per nuncium ab ipso electum ad homines miserit. Vale sexto lanuarij. M. CCCC LXXXI. Florentiae. Philosophia & Religio germanae sunt. Marsilius Ficinus Florentinus Anthonio Ziliolo Sophronio Veneto, S. D. I quis opificium ingens aspectuque mirum semper ante oculos habeat, quod &

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
