Latin
854.1 to 854.3
Ficino, Opera omnia 854.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Vtigitur agnoscamus Deum amemusque &totus undique mundus clamat, &interpres mundi Deique Phi losophus uerus demonstrat diligenter atque exhortatur. Adeò ut nisi omni penitus sensu orbatisimus, apertissimè iam cognoscere debeamus, nihil in tanto uniuersi ordine omnino esse fortuitum, nisi forte illi duntaxat fortuiti sint, qui opificium tam artificiosum opinentur esse fortuitum. Proinde Philosophus dum ad contemplationem Dei nos erigit sapiens, dum ad amorem diuinae bonitatis inflammat pius religiosusque est appellandus. Quamobrem tota Priscorum Philosophia nihil est aliud, quam docta religio. Missa in praesentia faciam caetera, nam innumera sunt. Plato diuinis Mercurij Trisme gi sti mysterijs imbutus, in Rep. &alibi saepe disputat, nisi quis Dei ipsius &lucem quodammodo uiderit &agnouerit bonitatem, neque aliud quicquam ueri posse uidere, neque aliquid bene unquam agere uel publicè, uel priuatim. Diuinum uerò Solem, solo eiusdem lumine perspici Lumen denique illud menti solum serenae infundi solere. Quam ob causam &ipse Plato suam semper, Socratico more, purgabat mentem, &cęteros ubique pur gare docebat. Proinde non in dicendo solum uerum, &in cogitando exordiri à Deo, praecipiebat in singulis, atque ipse semper exordiebatur à Deo. Purgationis quoque eiusmodi gratia Pythagoras imitatus Orpheum, ultra singularem uitae sobrietatem, quotidie oriente Sole sacros superis hymnos consonante cythara concinebat. Idemque Empe docli caeterisque suis facere persuasit, quo coelestes globos semper Deo canentes imitarentur. Praeterea cum inuenisset latus recti trianguli longius tantum posse quantum duo reliqua simul iuncta, Hecatombum Deo suppliciter immolauit. Vtpote qui intelligebat nihil usquam ueri sine summae ueritatis lumine posse uideri. Si pro rei tàm pusillae notitia, tàm grandem uictimam immolauit, nónne putas illum pro suijpsius cognitione seipsum dedicauisse Deo? Rursus pro uniuersi contemplatione, uniuersum quoque ipsi totius conditori supplicem sacrauisse? Quid de Mercurio Trismegisto dicam? Cuius disputationes omnes &à uotis incipiunt, &in sacrificia desinunt. Quid de Zoroastie?