# Opera omnia 855.5-6

Ficino, Opera omnia, 855.5 to 855.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/855.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/855.5

Verùm Pallas Mercuriusque fauentibus alijs, (& teste ueritate) coronam sceptrumque regium iampridem uiro eidem cui & luppiter libentissimè contu lerunt. Cum uerò academia passim Palladem Mercuriumque colat atque sectetur, ipsa quoque regnum orbisque totius Monarchiam diuinus Plato describit, Federico Vrbinati duci tum ex louis sententia, tùm ex testimonio ueritatis optimè meritò, felicissime tribuit. Marsilij Ficini Apologus ad Federicum Vrbini Ducem in librum Cosmographiae Francisci Berlingherij Nicolai filij ad eundem. Vem luppiter omnipotens orbis totius Dominus ad terreni orbis imperium proereauit, quem Pallas Mercuriusque louis filij iandiu tanto fecere imperio dignum, huic & academia horum cultrix nimirum, Platonicam terreni regni formam non iniuria dicat. Huic & academicus Berlingherius noster uniuersam orbis terreni figuram, eo largitur tempore, quo res publicae ducesque & reges iterum atque iterum tum Palladis hastam, tùm Herculis clauam concedunt felicibus auspicijs potentem belli Italici dominam. Ac dum plerique potentes Federico duci semper inuicto Italiam bello parere uolunt, interim & Aca demia & Academicus eidem tàm pace, quàm bello totum subijcit orbem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
