# Opera omnia 856

Ficino, Opera omnia, 856. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/856
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/856

Sacra sacrilegi non attingant. Marsilius Ficinus Carolo Astoro, S. P. lus Plato noster his diebus ab impio quodam Germano transcribebatur, qui nu per sacrilegis manibus sacrum ante aras sanguinem fudit, ille repentem, ille, (ut ita dixerim) sacricida miles sacerdote caeso fugam arripuit, ipsaque fuga alterum uidetur sacrilegium patrauisse, dum uidelicet urbanum Platonem inter rusticos relinqueret uagabundum. Tertium insuper sacrilegium patraturus, si sacrum cruentis manibus Platonem reuersus aliquando ausit attrectare. Da igitur operam quaeso uiroptimè ne Plato (aut diutius in syluis oberret, aut forte, (quod toret crudelius) aliquando contaminatis prophani illius manibus polluatur. In solo Deo salus. S. P. D. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, Alue amantissime mi Bandine, salue, inquam, millies imò semper in sempiterno

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
