# Opera omnia 857-2

Ficino, Opera omnia, 857. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/857-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/857-2

pacto Saturnia feceram, suo ille splendore louia faciat. Quod equidem ita demum me facilen spero consequuturum, si quae nos ad eum Marsiliana misimus, ipse quandoque Mercuriai li, (ut solet)ore apud regem regia reddas. Exscripsit autem haec Amitinus frater meus ferè alter ego, Sebastianus legitimus Theologiae professor, hic dum illam legeret exscriberetque ępistolam, in qua iamdiu respondebam uobis, non posse me facilè quod optabam accessu istuc meo, nunc satis uestro desiderio facere. Non potuit se continere quin quasi quidam semipoeta meis auribus protinus intonaret. Non patiar, ô Marsili, non patiar unquam, quantum potero, te unquam non posse quod optes. Quid ergo?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
