Latin
857.1 to 857.4
Ficino, Opera omnia 857.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ecce dum inter loquendum te (uti fit) intueor, geminum mox ibi uultum uideo, mirabile uisu, ubi modo unicum intuebar. Ac si ritè amicos agnosco uultus, grata Laurentij Medicis ora in tuo, (ut ita dixerim, speculo) speculari uideor, &ab eo penè atque à te similiter increpari. Ergo geminatis iam tibi uultibus geminentur &mihi uicissim illae salutes, &quae paulò antè duobus quasi uni dicebam, nunc uni dicta sint quasi duobus. Responsum de genesi quod iudicium sit fallacißimum. Marsilius Ficinus Zoenobio Romano, S. P. D. Vanquam non sunt illa hic apud me nunc instrumenta, quibus coelestia examussim examinari pensitarique solent, tamen ut agam in praesentia nonnihil pingui Mi nerua, illa mihi coeli figura non admodum placet in qua Mars medium tenet coelum, Saturnus sextam occupat domum, suppiter comburitur, Lunam Sol aspicit ex quadrato. Sed neque mala ominari iuuat, neque his multum decet credere. Nam cum in rebus proximis quotidianisque saepe fallax iudicium sit, nimirum in remotissimis est fallacissimum, praesertim cum ex multis alijs praeter sydera causis res nostrae dependeant, genitura, nutritione, loco, educatione, consilio, sorte, quod quidem ex eo patet perspicue, quod eodem momento seruntur atque nascuntur, inter se tamen genere specie, numero, qualitate, fortuna, exitu, longissimè discrepant. Vale. Diuina dum mittuntur non amittuntur. Marsilius Ficinus Locterio Neronio conphilosopho suo, S. D. VOannes Cocchius academicus noster hesterno uesperi me conuenit atque Terentiano, ut soleat, more. Saluere, inquit, te Marsili noster Locterij nostri nomine iubeo, tu uerò nunquid Locterio referri iubes? nam ad eum, (ut uides) aduolo, ego autem cum Ate uicissim saluere uehementer optarem, easdem, inquam, salutes Locterio referes. Tùm loannes, at si reddidetis, inquit, easdem salutes amico, uideberis quas ille miserat for te respuet. Ad haec ego, si dextra, inquam, meae sinistra reddat, quod accepit à dextra, id non à misero equidem, sed quadam potius commutatione seruauero. Locterius certè Marsiliusque hominis eiusdem dextra sunt atque sinistra.