# Opera omnia 857.5-7

Ficino, Opera omnia, 857.5 to 857.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/857.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/857.5

His forte dialecticus quidam interfuit obiecitque, & si homo idem possidet quicquid alterutra possidet manus, non tamen ulte rius est in altera quod iam reddidit alterae. Tum ego ita respondi. Si mutua inter nos mi nae permutatio fiat, nimirum quod obijcis, dialecticè, sequitur. Sin autem radius id quidem fuerit, minimè sequitur. Solet enim à lucido corpore in speculum prosilire radius atque resilire. Radius hic quidem corpus unde emicat dum emittitur non dimittit, uicissimque dum reflexione resilit non amittitur, proinde radius quiequid percussione quadam uul nerare uidetur, fouet à quocunque frangi, mutua repercussione apparet potius geminaturque. Nescis dialectice, nescis Marsilium a Locterio missis in diuino lumine radijs salutari, uicissimque ab hoc illum radijs permissis resalutari. Praeterea nihil hic offendi sed foueri, nihil frangi sed geminari. Ergo dialectice, inquam, cum tuis istis tenebris uale miserSed tunc demum futurus felix cum lumen quod te gratis semper inspicit, grate respexe ris. Tu uerò loannes me inter atque Locterium indiuiduos diuinę salutis radios fer absque ullo diuisionis metu, referque feliciter.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
