# Opera omnia 859

Ficino, Opera omnia, 859. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/859
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/859

Ego interim ardentissimo in eorum desiderio uror, eisque quotidie mille pericula timeo, Obsecro per Musas te, mi Dulces, tuos per gratias obsecrò dominos, ne patiantur me dum & ducis uoluntati obsequi studeo, & eos insuper honorare cogito, iacturam pati tàm grauem. Vale. Negotiosum uirum non esse temere interpellandum. Marsilius Ficinus Bernhardo Oricellario Florentini Senatus Oratori, S. P. D. Rudentium sententia est, uirum grauibus negotijs occupatum absque graui causa non esse interpellandum. Mihi uerò nunc satis ne grauis ad te interpellandum causa erit Platonica grauitas, satis certè quòd & ipse, (ut arbitior) facilè confiteberis, nostra haec siue academia siue bibliotheca Latinum Platonem, Graeco semine iamdiu conceptum, parturit quotidie. Verùm absque obstetricis manu haud facilè potest parere, ergo mi Bernarde obstetricias impressorum adhibe manus, quae maturum iam foetum exprimant, expressumque forment. Vale. Non sunt amici, nisi alter ex altero pendeat. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. P. D. Iterae, mi Bandine, tuae prosperam quidem ualetudinem tuam mihi significant,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
