Latin
86.4 to 86.7
Ficino, Opera omnia 86.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod cum prima rerum materia sit sempiterna, quod per substantialem mutatur formam, interea tamen permanere cogiturpermateriam. Itaque multò magis quod secundum quantitatem, qualitatem, locum mutatur, manere potest, imò &debet interim per substantiam. Quid plura? quod nullo pacto manet dum admittit statum, totum simul &motum amittere cogitur. Si itaque est aliqua in rebus stabilitas, non potest rerum principium mobile esse. Quare quod mobile esse, non est naturae principium. Igitur est aliquid super animam, ut anima quae natura sua ad intelligendum &non intelligendum est indifferens, cum uicissim ab altero permutetur in alterum, per eius influxum ad intelligendum determinetur, quod in tali genere semper est actum. Talae est, quod est semper intelligens, siue semper intelligibile actu quod est idem. Praeterea quicquid secundum partem tale est, per illud duntaxat tale est, quod tale secundum se totum existit, sicut lignum ex parte calidum, per ignem calescit, qui ex toto calet, quia quod tale est per naturam suam, quia calidum, sicut totum à natura propria comprehenditur, ita totum ab huiusmodi qualitate. Atque contra, quod per partem est tale, non est tale per semetipsum. Tertia uerò essentia illa, scilicet anima, non est secundum se totam intelligentia. Habet enim alias quasdam naturas praeter intelligentiam, expertes intelligentiae. Ergo mens in anima, pars quidem est animae. Pars quoque est mentis quodammodo, mentis inquam altioris, quae tota solaque mens est. Quippe si anima mentem haberet à semetipsa in animae substantia ratio propagandae mentis inesset, unde &tota anima esset mens, &mens quidem tota atque perfecta, &omnis anima mentem haberet, quia in qualibet anima ratio animae reperitur. Et sicut mouere corpus, quia per naturam suam animae conuenit, animabus singulis inest, ita intelligendi facultas animabus inesset omnibus, etiam bestiarum, si per naturam suam competeret animae.