# Opera omnia 86.8-10

Ficino, Opera omnia, 86.8 to 86.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/86.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/86.8

Ac si super naturam minimè efficacem, esse efficatiorem aliquam necesse est, & mens quae est in ani ma, neque solo sui actu ullum extra se opus efficit, neque efficaci suae animae potentiae imperat, oportet super eam esse mentem suo actu alicuius operis effectricem, & efficacis potentiae dominam. Meritò ergo sicut animae caput est mens haec, pars eius excellentissima, sic mentis huius, quae non sui ipsius est, sed animae, non absoluta, sed ad animae huius tracta capacitatem, non clara, sed obscura, & quodammodo dubia, huius inquam men tis caput est mens quaedam, quae in seipsa est, liberaque & lucida. In quo sanem illud Magorum enodatur aenigma. Est res undique lucida, est res undique obscura, est media, lucida partim, partimque obscura. In ordine corporum res undique lucida est stella quaelibes supes super lunam, obscuros undique est aër, media Luna. In ordinem uerò spirituum mens est lu mine plena, anima irrationalis uacua, rationalis tenet medium, partem habet intellectualis luminis, parte caret. Ac partem quam habet à Deo, ceu Luna à Sole, aliàs aliter accipit, mutatque figuram. Ideò meritò super eam est angelus, qui tanquam stella quaelibet su per lunam, & totus semper & eodem pacto sui Solis luce refulget. Profectò ubi natura superior tangit inferiorem, ibi ex infimo sui gradu supremum inferioris attingit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
