Latin
863
Ficino, Opera omnia 863
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uerò creata omnia cognitionem habeant, &quae habent, saepe aberrent in cognoscendo, affectum tamen na turalem habent omnia atque ipso affectu non errent, consequens est à creatore omnia non tam per intelligentiam, quàm per uoluntatem fuisse creata. Quod quidem inde confirmatur, quia sicut à causa processerunt ita &couuertuntur. Cum igitur per affectum ad bonum conuertantur omnia, non per cognitionem sequitur à bono per affectum omnia processisse, atque sicut per affectum ipsius processerunt, sic per eundem ubique conuerti. Quod enim in rebus appetitionem dicimus, nihil significat aliud quam passionem, id est, raptum ab ipso primo cunctis illatum. Sed qui haec quidem ferri uident illum uerò non uident trahere, ita decipiuntur, sicut qui ferrum putarent seipso sponte magnetem petere, quando magnetem alicubi non uiderent. Hinc ergo constat uoluntatem diuinam esse portam per quam mentes dum creantur egrediuntur, rursusque per quam eaedem dum recreantur regrediuntut. Ergo ad canorum Dauidis poëtae sacri Psalterium uerus ille Phoebus omnipotens ab alto, ita nostris mentibus intonat. Attollite portas principes uestras, &eleuamini portae aeternales &introibit rex gloriae. O principes, ô mentes corporum principes, principes animalium quas ego minui paulò minus ab angelis, quas ego honore &gloria coronaui, quas super opera manuum mearum iuge conscitui, attollite portas, sursum eleuate uoluntates, ô portè aeternales, ô uoluntates aeternae ab aeterno creatae, aeternorumque capaces, nolite aperire uos ad inferiora excipienda, quorum uos ingressus inficiat, aperite uos ad superiora recipienda, quae suo uos ingressu reficient. Tunc sanè ego per uos intrabo rex gloriae, rex, inquam, &lucis &gaudij. Sinabo super intellectus uestros lumen uultus mei, dabo autem uobis laetitiam meam. Ego sum porta per quam quisquis non intrat fur est &latro. Voluntas mea porta est perquam egressi estis omnes, uoluntas uestra porta est per quam in me regrediemini omnes. Ego ignis sum consumens atque consummans. Consumens quidem materiam consummans uerò formam, consumens quidem malterialem deformitatem, consummans: uerò spiritalem formositatem. Attende quid ubique faciat ignis, ignis illuminat atque cale: facit, quod uerò ab igne illuminatur non ideò euadit ignis, quia lumen ignis accipiat, sed quia calorem. Similiter ego uelut ignis intellectus illumino, uoluntates accendo. Vos autem non ideò diuini potestatis euadere quia meam lucem sola intelligendi ratione quaeratis, sed quia calorem meum flagrantia uolendi petatis. Agnoscite igitui quanti sit amor, ego enim amore uos meo creaui, uos quóque amore uestro, amore, inquam mei, uos ipsos in me recreabitis. Ego amore feci uos mentes, uos aute amore Dei uos quandoque Deos reficietis. Tunc ego dicam. Vos quoque dij estis &filij excelsi omnes. FINIS.