Latin
866.1 to 866.4
Ficino, Opera omnia 866.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Admitris harc uerbis, (ut equidem audio) mi Callimache tanquam Platonis nostri sectator, sed, uruideo, non omnia haec re ipsa confirmas. Quod enim unicum quisque bonum habeat daemonem, cum ipse multos apertissimè bonos habeas, haud satis affirmas. Nunc Poësis Apollineum praefert daemonem, nunc oratoria Mercurialem. Aliàs Philosophia Saturnium. aliàs grauitas louium: Semper &mavnanimitas Maruum, &humanitas urba nitasque Venereum, ut Callimacium nostrum Polidaemonem cognominare iure possimus. Salue igitur salue iterum Callimache Polidaemon, imo uero salue totiens quoties bonis daemonibus obtemperans, malis interim daemonibus dominaris, "iens prę clare pugnans, quod Callimachus nomen sonat, superas quoque praeclare. Quid mirum ex omni te certamine uictoriam reportare. Nempe si unico daemone quondam scilicet &Mercuriali vlysses, &Martio Achilles, &Venereo Aeneas, multis periculis sospites cuaserunt, tu certè fida multorum custodia passim tutissimus ibis. Marsilius Ficinus Sebastiano Baduero Bernardo Bembo clarissimis Venetorum, ad Summum Pontificem Oratoribus, plurimum commendat. T certioribus auspicijs ad summum Pontificem accedatis, publicam totius Italiae penes illum, (quam optat) concordiam firmaturi, ferte uobiscum concordiam cum lege diuina excellentissimorum apud Gentiles Philosophorum. Vestrumque Marsilium Pontifici summo Seruum deuoussimum suppliciter commendate. Concordia Mosis &Platonis. Marsilius Ficinus Braccio Marcello literis &moribus ornatissimo, S. D. YVmenius Pythagoricus quem Origines non solum Pythagoricis, uerùm etiam Philosophis penè omnibus anteponit, cum &Molaicos &Platonicos le gisset libros, ait se in Platone Mosem agnouisse, nihilque aliud esse Platonem, quàm alterum Mosem Attica lingualoquentem. Quamobrem, qui te, optime Bracci ad academiam uocant, non tam ad Platonicam disciplinam, quàm ad lege Mosaicam exhortatur. Nam cum primum ingressus academiam fueris, occurret tibi Parmaenides, qui unicum demonstrabit Deum esse rerum omnium ideas, id est, exemplaria rationesque eminentissimè continentem uel producentem. Occurret Melissus &Zeno, qui solum Deum reuera esse demonstrent, caetera uerò uideri. Veniet obuius &Timaeus ostendens mundum à Deo suae bonitatis gratia fuisse creatum, Deumque à principio coelum terramque creauisse, deinde aëreum spiritum super aquas circumfudisse, atque haec omnia tamdiu permansuram quamdiu diuinae placuerit uoluntati.