# Opera omnia 867.1-4

Ficino, Opera omnia, 867.1 to 867.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/867.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/867.1

Doceri insuper Dionysium, circa omnium regem esse cuncta ipsius gratia omnia, eumque causam esse bonorum omnium, deinde beatos hoc ordine distingui spiritus, ut alij potentiam Dei uel ut efficientem causam alij sapientiam exemplar, alij bonitatem tanquam finem omnium referant. Doceri tandem Siracusanos, diuina mysteria rationibus comprehendi non posse, sed puritate mentis Deo persimiles denique fieri, ut tanquam ab igne scintillante subito lumen animo fulgeat seque ipsum iam alat. Proinde aspicies. Herum Pamphilium diuino iussu à mortuis resurgentem, quo ui uentibus animorum secreta renunciet. Ille te per Elisia prata perducet, quae nostri nomi ne paradisi significant. Ostendet & inferos digito, & purgatorium antrum atque Lymbum. Eadem tibi Socrates multis ibique rationibus confirmabit, docebitque aeternitatis curam habendam nobis esse multò magis, quàm temporis. Contemnenda esse caduca, ut conse quamur aeterna, praestare iniurias uel grauissimas perpeti, quàm inferre. Nihil curandum contendendumque aliud, quàm ut purissimum iudici omnia inspicientia animum offerre possimus. Itaque confessionem poenitentiamque uoluntariam peccatorum ante omnia probabit esse saluti hominum necessariam, sed ad eam iubebit maximè properandum, ne antiquatus animi morb. insanabilis prorsus euadat. Monebit denique nos per huius uitae mare ipsa exactissimè rationis naui tam diu uehi, quoad diuino denique uerbo tutius feliciusque prouehamur. Illic & Laches ad crebram delictorum confessionem poenitentiamque hortabitur. Verùm cur nam generosum Charmidem praeterieram? Hic enim tibi Bracci à pristina quadam animorum nostrorum intemperantia, omnia tùm corporis, tùm fortunae incommoda proficisci aperiet. Rursusque adijciet, si prima ipsa puritas animorum restituatur, immortalitatem quoque restituendam. Denique Critias in ipsis aca demiae penetralibus tanquam Mosaicum oraculum proclamabit. Deum cum creauisset mundi hominem postremò, (quod & Prothagoras dixerat) effecisse in terra sibi simillimum atque alma quadam impleuisse gratia, qua permanente cunctis tùm animi, tùm cor poris fortunaeque bonis perpetuò frueretur, in uiridarijs quoque suis sub Vere perpetuò eum collocauisse, exigua quadam salubrium pomorum degustatione uitam felicem prorogaturum. Circumsepsisse insuper hortos, nequid alienum ingrederetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
