Latin
867.5 to 867.7
Ficino, Opera omnia 867.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cum homo à diuinis paulatim ad caduca diuerteret, patrisque legibus minus in dies minusque obtemperaret diuinam illam euanuisse gratiam, ideoque in turpem animi habitum corporisque morbos &uitae solicitudinem, laboresque incidisse, atque demum ex hortis illis ad regiones admodum dissimiles fuisse translatum. Quod quidem insidiante malo quodam daemone sub insolentioris uoluptatis esca infeliciter accidisse, Timaeus &Phaedrus, &Diotinia in academia testabuntur. Sed, ut redeamus ad Critiam, hic tibi concludet, Deum eum humanum hoc opificium suum iam penitus improbaret, utpote quod ex diuino paulatim profanum euaserat, quo &purgaret malignitatem, &restitueret puritatem, terras ingenti aquarum diluuio abluisse. Neque uerò praetermittenda est aurea sententia illa Platonis academiae ducis, eatenus acquiescendum esse, dicentis, praeceptis suis, donec sacratior aliquis, quàm homo in terris appareat, qui fontem omnibus ueritatis aperiat, quem denique sequantur omnes. Hactenus &Plato, &hi qui Platonis lingua loquuntur. Praeterea Plotinus &Philo, diuinum intellectum Dei filium coli iubent, ab ipso Deo patre manantem uel tanquam à loquente uerbum, uel tanquam à luce lumen. Quod quidem lamblichus, Aegyptiorum testimonio comprobat, Deum sui ipsius patrem filium apertissimè nominans. Numeratque angelos archangelosque &principatus, quos &Proculus nouenario distribuit numero, affertque Chaldaeorum oracula in quib. paterna in Deo potentia &intellectus à patre manans: Igneusque amor exprimitur. Sed quid de Amelio dicam? Hic prooemium illud Euangelij loannis quod in sacris quotidie legitur, paucis totum colligit atque admiratur. Haec illi. Tu uerò Martelle, postquam academiam ingressus mysteria haec ab his heroibus intus acceperis, ac insuper alia plura atque maiora, quae non capit Epistola, forsitan Petri uoce Bonum clamabis. Bonum est hic esse, faciamus tria tabernaculorum millia.