# Opera omnia 868.1-4

Ficino, Opera omnia, 868.1 to 868.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/868.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/868.1

tate iudicij, alio quam nos loquamur sensu captent, singula demonstrarem, Socratem & si non figura qua lob atque loannes Baptista, tamen adumbratione forte quadam Christum salutis authorem, quasi, (ut ita loquar) praesignauisse, idque hac ratione praecipuè facerem, ut detrectatorem illum confunderem Lucianum, qui cum omnibus detraxisset, bonis Christianis denique non pepercit, audens fidei nostrae martyres deridere, quod & tanquam nimium simplices, omnia quae apud homi nes bona habentur libenter amitterent, & tanquam infortunati seipsos ultro cruciatib. caedibusque exponerent. Obijciendus autem Luciano simplices deridenti Socrates ante alios sapientissimus & magnorum testimonio Philosophorum & Apollinis oraculo iu dicatus. Hic ergo non rudi quadam simplicitate, imò simgulari mentis excellentia atque (ut Plato Xenophonque testantur) diuinitate insuper uaticinioque ingenito, aeterna bona caducis in omni eius uita praeposuit, incommodaque corporis, inediam praesertim & nuditatem atque fortunae mala omnia ultro sustinuit, solo animi malo de trimentoque sempiterno perterritus, uni duntaxat pietatis charitatisque intentus officio. Quippe qui propria negligens commoda, nulloque detentus periculo, tanquam animorum medicus mentibus hominum, ubique, circa fines patrios, purgandis incumberet, dum superbiam ante omnia detestatur, mansuetudinem uerò & charitatem religionemque prae caeteris appro bat, solum ueri amoris charitatisque studium profitetur, ambitiosam scientiarum excludit professionem. Diuinis ubique nititur testimonijs firmaque illis haeret fide pijs iustisque moribus est contentus, atque id quod mirum est, nullum tam laboriosi officij in praemium humanum sperans, sed certo ob id periculo & mori se subijciens. Nempe ad hoc unum se à Deo missum asseuerabat, malleque dicebat Deo, quàm hominibus obsequi. Sed audiamus Socratem ipsum parumper apud iniquos iudices ita clamantem: Me uerò esse talem ut à Deo ciuitati tributus fuisse uidear, hinc potestis animaduertere. Non humanum certè id esse uidetur, quod eo ego mea quidem omnia omnino neglexerim, atque in hac rei familiaris negligentia inopiaque tot annos iam perseuerem, uestro semper intentus bono, dum singulos conuenio tanquam pater aut frater natu maior, suadens curam uir tutis habere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
