Latin
87.1 to 87.5
Ficino, Opera omnia 87.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Puta insimum ignis aëris attingit supremum. Natura uerò intellectualis corporali est natura uperior, tangitque illam adeo, ut quod inter corpora praestantissimum est, intellectualis it animae particeps, inferiora uerò quae plurima sunt, nequaquam. Praestantissima uerò corpora sunt apud Platonicos coelicolarum doemonumque, &hominum. Sed nunquid nentes quae corporibus huiusmodi tributae sunt, mentium altissimae sunt? Nequaquam, alioquin natura inferior, superioris absque medio summum consequeretur. Ergo quemadmodum sub corporibus mente praeditis, quàm plurima corpora sunt expertia mentis, ita super mentes corporibus insitas, quàm plurimae mentes sunt nullis attributae corpo ribus, atque etiam multo plures sunt, quàm corporum species, quoniam (ut aliàs ostende mus) rationales animae inter aeternitatem tempusque sunt constitutae. Aeternitatis uerò excellentia uidetur exigere, ut plures in ea quodammodo species perfectionesque quàm in tempore sint. Mitto (quod aliàs demonstrabimus) interuallum inter animas primunque principium, infinitum esse, sed spatium inter ipsas atque materiam, esse finitum, ut ne mini mirum uideri debeat, super animas plures admodum angelorum gradus, quàm gradus formarum infra animas esse posse. Praeterea quando ex duobus fit unum, &alterum illorum quod minus perfectum est, reperitur alicubi per se manere seorsum ab al tero, multò magis alterum illud perfectius, &minus egenum, esse alicubi sine altero po terit. Fit autem animal unum ex intellectuali substantia, id est, anima rationali, &corpo re. Corpora multa uidemus sine huiusmodi intellectu esse ac uiuere. Quid igitur prohi bet esse mentes plurimas corporibus non unitas? Tales quidem erunt super animas quę sunt unitae corporibus. Proinde mentes coniunctae corporibus, quatenus tales sunt, speciem animalis solę non complent, sed compositę speciei sunt partes, atque (ut plurimum) ut intelligant, in ea quae sensibilia sunt, aspiciunt, quare &imperfectae quodammodo sunt, &imperfectè agunt. Si igitur ab imperfectis in quolibet genere, ad perfecta quae priora natura sunt, est ascendendum, consequens est ut super coniunctas mentes ad separatas ratio nos perducat, quae &species ipsae sufficienter suas compleant, &intelligendo ad illa quae per se intelligibilia sunt, aspiciant. Mens ipsa, quia per intelligentiam &uoluntatem, non necessariò dependet à corpore, &naturaliter formas separat, atque circa separatas uersatur, &quietè potius quàm motu proficit, per naturam est à corpore motuque libera.