# Opera omnia 87.6-8

Ficino, Opera omnia, 87.6 to 87.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/87.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/87.6

Idcircò magis naturae suae conuenit ut uiuat seorsum à corpore motuque, quàm ut uiuat in corpore atque motu. Multae tamen mentes in corporibus mobilem uitam ducunt, quare muliò magis. & multò plures immobilem uitam agunt absque corporibus. Quis neget incorporeae substantiae secundum generis sui naturam conuenire matris ut extra corpus sit, quàm ut in corpore, ideoque plures illius species à corpore seiunctas, quàm coniunctas esse debere? Quod enim generi cuilibet naturalius est, id in eo existit ut plurimum. Tales quidem sunt angeli, qui si corpora mundi mouent, ipsi, motis corporibus nullo modo mouentur. Animae tamen dum corpora transferunt, ipsae quoque feruntur. Motor qui una cum moto corpore peruagatur, perpetuum stabilemque tenorem & ordinem mouendi non seruat, nisi praesit illi montor immobilis. Ideò munda nae reuolutionis perpetuus ordo testatur esse aliquos super animas motores immobiles. Elementa quoniam ex fluitate materia constant, seque mutuò semper inficiunt, nullum ex se ordinem obseruarent, nisi à lege coelestis motus ordinatissima regerentur. Cum ue rò & coelum per se sit perpetuò immobile, ideoque indigum, ordo in suo motu stabilis non ex ipso prouenit, sed à superno motore prorsus immobili, atque indiuiduo. Non enim in rebus tam diuersis mobilibusque stabilis unio perseuerat, nisi a stabilissimo & unitissimo cardine, qui tandem ad unitatem ipsam statumque refertur. Sanè sicut mobile se habet ad mobile, ita motor etiam ad motorem. Ergo sicut elementum quod mouetur mobiliter, ad coelum quod mouetur stabiliter, sic motor coeli mobilis uariusque ad motorem stabilem unitumque, stabile denique & unitum ad statum ipsum unitatemque reducitur. Profectò motorem sequitur actio illa quae mouere dicitur, actionem hanc sequitur illa passio quae moueri, neque fit contra. Non enim priora à posterioribus ducuntur, sed conuerso.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
