# Opera omnia 874.5-6

Ficino, Opera omnia, 874.5 to 874.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/874.5

Accipe nonnullos quos hic expectabas Plotini libros, heri omnibus transferendis finem imposui. Reliquum est & recognoscere uerba, & obscurum saepe sensum argumentis quibusdam reddere clariorem. Tu quidem optabas his tanquam peractis multos Hippocratis libros me latinos efficere, ego autem Plotino mox absoluto medicum cogor non iam interpretari, sed agere. At sacerdotem, inquies non decere. Quid sacerdotem? Sacerdotem prestat referre medicum, quam mendicum. Vixi hacte nus atque etiam uiuo, quod maximè Philosophum decet, tenui facultate contentus, sed non eadem contenti uiuunt domi nepores, orphani, neptesque iam nubiles, inimici hominis domestici eius. Vixi equidem Philosophantis more semper, hodie nec unquam crastinum cogita ui. Sed hodie domestica turba me compellit inuitum, (quod Deus uetat) cogitare de crastino. Tentaui fortunam meam hoc anno Laurentio nostro saepius aperire, sperans mihi apud VIII. apud illum significatione tantum opus fore non precibus, subrusticus uero pudor me saepe cohibuit, sed epistola uel amicus minus forsitan erubescet. Vale Florentiae dieXVII. Ianuarij. M. CCec. LXXXV. Marsilius Ficinus Venerando in Christo patri D. Marco Veneto Cardinali Diui Marci. P. D. Ercurium ferunt, (quod te non latet) uenerande pater, non uerba tantùm solitum nunciare, sed mittentis etiam mentem interpretari. Ascribunt Mercuio rursus oportunum reminiscentiae munus, neque id quidem inturia, sicut eHim Lunae motu corporis, ita Mercurio motum animi tribuunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
