Latin
876.5 to 876.6
Ficino, Opera omnia 876.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Inter hos annumerandi sunt daemones, quos Plato transferre nunciareque dicit humana quidem dijs, diuina uerò hominibus. Dum uota quidem nostra ad Deos uelut iudices perferunt, illorum uerò iussa monitionesque unà cum uaticinio ad nos deducunt. Quaecunquem uerò animae coniuncto spiritui minimè dominantur, sed plurimum cedunt, hae sane per hunc ducuntur nimium &feruntur, quando irae concupiscentiaeque spiritus inualescunt. Hae quidem animae quoque sunt daemones, sed ritè malefici nominantur, sunt autem tùm hi omnes, tùm quos diximus ab his diuersi inuisibiles, nec prorsus humanis sensibus manifesti, non enim solido corpore uestiuntur, praeterea nec unam omnes for mam habent, sed figuris plurimis insignitas &formę, quę illorum spiritum obsignant aliàs quidem apparent, aliàs uerò nequaquam.