# Opera omnia 877.1-4

Ficino, Opera omnia, 877.1 to 877.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/877.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/877.1

Aliquando uero & formas mutant, illi scilicet, qui deteriores sunt, spiritus autem earum, qua quidem ratione corporum quiddam est, passioni obnoxium est atque dissolubile, sed qua ab animabus ita deuinctum est, species eius diu perseuerare potest, neque tamen est aeternum. Consentaneum enim est aliquid ab eo sem per affluere atque nutriri. In harmonia quidem corpus bonorum consistit, quemadmodum & corpora nobis manifestorum, sed maleficorum daemonum corpora inconcinna sunt ac affectione passius locum incolant terrae uicinum. Nullum ergo malum est quod non audeant perpetrare, habent enim omnino uiolentum & malesanum morem, deser tum uidelicet custodia dęmonum meliorum, indeque uehementes repentinasque insidias plurimum machinantur & proruunt, ac dum agunt incursiones, partim latere conantur, partim inferunt uiolentiam. Quamobrem acutae uelocesque sunt passiones ab eis illatae. Curationes autem emendationesque à daemonibus melioribus tardiores esse uidentur. Omne enim bonum gubernatione facile aequalenque est & progreditur ordine neque quod opportunum est transgreditur. Si ergo sic de daemonibus senseris nunquam in opinionem de illis incides absurdissimam, per quam opineris uel à bonis mala uel à ma lis contingere bona. Neque sic tantum absurdus est sermo. sed etiam multi concipien tes inde pessimas de dijs opiniones in multos homines diuulgarunt. Vnum enim hoc est inter maxima damna, quae à maleficis dęmonibus inferuntur, quod uidelicet cum ipsi infelicium passionum terrenis incidentium authores sint, sicut pestis, penuriae, terrae motus, aestus, incendij atque similium, nobis interea persuadent illos horum effectores esse, qui contrariorum potius, id est, fertilitatis, prosperitatisque eiusmodi sunt authores. Sic itaque scipsos ex ipsa calamitatum causa conantur absoluere. Atque hoc primum quidem iniustitiam suam latere nos moliuntur. Subinde ueros nos flectunt ad supplicationes & sacra benefieis conuenientia, de dijs quasi illi nobis irati sint. Haec autem similiaque faciunt studentes à recta deorum scientia nos abducere atque seipsos adducere. Omnibus enim rebus sic iniquè discorditerque factis admodum delectantur. Et tanquam aliorum deorum facies subeuntes sicque in prudentia nostra confisi sibi turbas in societatem assumunt. Et propter eiusmodi concupiscentias hominum, incendunt animos amoribus cupiditatibusque diuitiarum, dominationum, atque uoluptatum. Rursus nouis opinionib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
