Latin
879
Ficino, Opera omnia 879-3
Unproofread scanNot analysed yet
tu pariter atque me Matthiae inuicto Pannoniae Regi saepe meo nomine commendare memento. Scripseram me in octauum Plorini librum iam commentaria peregisse. Nunc in duodecimum commentaria meditor, atque hac assidua cura contingit. ut raras admodum &perbreues amici literas à nobis accipiant. Et profectò quando tu tales, caeteri forte nullas. Miranda equidem inuenio in Plotino mysteria, atque (id quod mirabilius est) frequentissima, quae utinam saltem uerbis explicem sicut augu rari animo mihi uideor. Sed uale iam Bandine mi suauissime, Plotinus interim me accersit. Commendatio amici. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. P. D. Ogaui te aliàs, iterumque precor, ut causam iam uetustam Vincentij sacerdotis necessarij nostri magno regi commendes. Tota istinc pendet uita miselli. Erit profectò clementiae regiae, opem ferre sacerdoti egeno insta petenti. Vale. Quid sit felicitas. Marsilius Ficinus Anthonio Seraphico Conphilosopho suo, S. P. D. Am grata mihi fuit Seraphice epistola tua, quàm grata tua mihi libertas. Signi