# Opera omnia 88.1-3

Ficino, Opera omnia, 88.1 to 88.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/88.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/88.1

Potest igitur multò magis esse alicubi actio illa quae dicitur mouere, sine passione illa quae est moueri, quàm passio huiusmodi seorsum ab actione. Tamen passio talis in corporibus est seorsum ab actione Igitur alicubi erit actio procul à passione, ut sicut corpo ra mouentur quidem, non mouent, sic angeli moueant, non moueantur, de quibus inquit Zoroaster, ᾧ πῶς ἀόσμος ἐχεινοεροὺς αὐοχῆα· ἀκαμπεῖς Id est, Mundus habet intellectuales rectores immobiles. Igitur sicut qualitates omnino mobiles antecedunt animae, partim mobiles, partim immobiles, sic animas antecedunt omnino immobiles angeli. Angelos esse, atque esse multos Aristoteles in lib. 11. Diuinorum ita probat. Motum coeli continuum, ordinatum, & quantum in se est, indeficientem oportet à motore fieri, qui neque in se, neque per accidens mouetur. Cum uerò motus huiusmodi in coelo sint multi, inter se discreti, specieque & uirtute diuersi, oportet eos à plurib. eiusmodi motoribus fieri, qui uidelicet neque corpora sint, ne cogantur dum mouentur, ab alio inteum ipsi moueri, atque ita in infinitum necessario procedatur. Neque rursus formae in corpore, ne eas unà cum moto corpore moueri contingat. Oportet enim ad motorem perfectissimum, id est, immobilem peruenire, ne in motibus ulla unquam transgressio fiat. Motores eiusmodi, mentes sunt, siquidem in formis à materia omnino solutis intelligibile atque intellectus est idem. Haec Aristoteles. Hebraei, posterioresque Philosophi mentes illas angelos, nuntiosque nominant, quorum praecipuos non esse pauciores quam decem, alicubi disputat Auicenna, alibi uerò multo plures significare uidetur. Aristoteles autem haudquaquam pauciores esse, quàm coelestes motus, eumque numerum probabili se ratione computauisse fatetur, quod autem necessarium sit sapientioribus se dimittere. Quasi qui suspicabatur, ne forte mentes illę secundum actionem suam pro priam praecipuamque, id est, intelligentiam, potius quàm secundum actionem communem atque posteriorem, id est, motum essent dinumerandae. Pręterea cum illae sint motio num fines, fortè uaticinabatur non esse ad motionum numerum numerandas. Atque posse mentes esse quamplurimas, quae non sint mouendis corporibus distributae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
