# Opera omnia 880

Ficino, Opera omnia, 880. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/880
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/880

ficabat enim te tandem anegotio in ocium libertatemque uindicasse te ipsum, si felicitas cuius gratia omnia omnes agimus finis est, si finis est quies, si quies est ocium, nihil felicitati magis, quàm negotium aduersatur. An ergo ut sim bea tus nihil agam (Absit) si enim uita actus est, narurae intimus & perennis, neque potest bea tè uiuere, qui non uiuit, nimirum nec essemus nihil agendo beati, quid ergo? Nempe de uitabimus actionem qua uel sit in motu, si modo beatitudo sit quies, qua uel sit multiplex quandoquidem summus finis est unus, uel quod referatur ad aliud, siquidem finis ultimus non refertur ad finem. Actiones igitur fugiemus externas, quae uersantur in motu, quae distractae sunt, quae praemio seruiunt alieno. Actu interim mentis intimo con tenti erimus, actio haec non aliunde pendet, sed habitat ipsa secum, non expectat praemium, sua enim sibi uoluptas est praemium. Denique quicunque sic agit solus animum non agit ut aliquando sit beatus, sed iam beatus agit. Laus ingenis. Marsilius Ficinus Illustri loanni Pico Mirandulano Conphilosopho suo, S. P. D. Res miras, ô rem incredibilem, apud eos, qui reminiscentiae non meminerint. ALegimus quae misisti noningenta problemata, singula (quod est mirabilius)

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
