# Opera omnia 881.5-7

Ficino, Opera omnia, 881.5 to 881.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/881.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/881.5

Qui manet in charitate in Deo manet. Cap. II. Cluina quidem charitas dum proprio gaudet bono, commune omnib. amat curatque Obonum. Charitas humana uicissim quatenus communi omnium bono gaudet eatenus proprium inde reportat bonum. Quamobrem qui manet in charitate in Deo manet, permanetque semper in gaudio, tùm quia Deus ipse charitas est, tùm etiam quia dum chari tatis flammis animus ardenter affectus, Deum quidem excelsum in seipso, homines autem amat in Deo, iterim ipso Deo, qui charitas est, afficitur mirabiliter Deusque efficitur. Nempe quemadmodum materia quaelibet non idcirco fieri solet ignis quod ab igne lumen accipiat, sed calorem, sic & animus quandoque diuinus euadit, non tàm quia Deus intelligentiae nostrae quasi subrutilet, quam quoniam nostra uoluntas amoris diuini flagrantia ferueat. Inter haec autem exclamat nobis hunc in modum uester Apostolus. Cessabit tandem prophetia uobis in patria ubi pręteritum desinet atque futurum. Cessabit quoque scientia uobis ubi & argumentatio desinet, & modus mutabitur intuendi, charitas uerò sola cęssabit nunquam. Siquidem amandi conditio sub ratione gaudendi semper eadem permantbiu

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
