# Opera omnia 882-2

Ficino, Opera omnia, 882. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/882-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/882-2

aut etiam aduersetur, sed absque delectu semper clientis cuius libet suscipiat patrocinium, poterit & aliquis forsan fortunam fingere non coecam quidem, sed inuidam potius ac prorsus ambitiosam. Quippe cum nolit uiris ingenio prudentiaque excellentibus aspirare, quorum praeclara facinora non sorti, sed uirtuti potius ascribuntur. Afflare uerò solear plurimum, ubi quicquid emerserit magnum fortunae solum possit attribui. Contra pro uiribus bonos insequi conarique usque adeò uirtutem deprimere, ut nihil ab ipsa praeclarum uel geri, uel comparari posse uulgo putetur. Vnde omnes denique fortunam faciamus Deam coeloque locemus. Non habes igitur, mi Rainalde, quod dole as in eorum numero te haberi, quos fortuna soleat insectari. Responsio ad omnia. S. P. D. Marsilius Ficinus Bernhardo Michelottio, On putatam imprecationes ullas uel coniectas in hostem unquam mihi posse plaNcere, usque adeò sum augurosus, at musa isthaec Michelotti tua tam strenua est, tàm belle ludit, ut imprecationibus multis undique in nos congestis interim me mirificè delectauerit. Quid? si eandem uicissim haec deprecantem audiuero feliciaque precantem. Cane igitur obsecro palinodiam. Vale. Purgatio postquam diu non scripseris. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo patri & D. Marco Veneto Cardinali diui Marci, S. P. D. Vthagoras & Plato pretiosum diuinorum mysteriorum thesaurum tanti fecere Put non fragilibus chartis, sed aeternis mentibus, & his quidem aeternitate dignis

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
