# Opera omnia 882

Ficino, Opera omnia, 882. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/882
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/882

manet quidem animus noster in Deo comprehensus, manet autem Deus in animo compre hendens. Manet certè Deus omnipotens etiam ubi non est charitas, sed tanquam iud ex acrior, atque iudex exactorque poenarum. Manet rursum clementissimus Deus ubi uiget charitas tanquam Eucharistia salutaris & gratiarum omnium abunde largitor. Epilogus & exhortatio. . Charitatem omnipotentem, quae Deus est, quae facit, quę seruat, quae perficit oEmnia. O sapientissimam charitatem, quae diuinitus accedens animum ex animo Pmirabiliter transformat in Deum. O charitatem proculdubio benignissimam, quae gratiam creatoris immensam cum finita creatura communicat Eucharistiae san ctae communione. Qua Christus ipse propitius mundi seruator dum & in coelo est, nihilominus usque ad consummationem seculi totus est ubique nobiscum, caducam alimenti no stri substantiam in corpus suum in nutrimentum coeleste conuertens, panis quidem dimensionem seruans, interea propriam non admittens, panis praeterea dimensionem di uidens non diuisus. Quo quidem nouo prorsus & grandiore cibo ne forte perdat nos uelut prophanos, sed ut tanquam suos foueat salubriter atque alat. Claudamus dilectissimi fratres, claudamus precor terrenas sensuum nostrorum portas, per quas insidiosus quotidie daemon ingreditur, pandamus autem atque eleuemus aeternas uoluntatis & intelligentiae portas ad magnum Regem gloriae Christum, ad Iesum Christum nostrorum Pontificem animarum, Pontificem aeternum ad ostium nostrum assiduem stantem atque pul santem nobiscum, si aperuerimus, hodie coenaturum. Ad cuius ingressum statim gaudebit cornostrum glaudiumque nostrum nemo tollet à nobis. Hic enim ob incredibilem charitatem suam nos in loco pascuae collocabit, hic de torrente uoluptatis suae potabit nos, hic nos in hac coena pascali recreabit manna coelesti & pane nutriet angelorum. Nos igitur ob charitatem solam uidebimus & gustabimus hodie, quàm suauis sit dominus, sentiemus protinus, quàm magna sit multitudo dulcedinis eius, quàm Solis eum diligentibus conseruauit. Inebriabimur enim ab ubertate domus eius, satiabimur ad uotum cum apparuerit gloria sua. Fortuna uirtati plurimum aduersatur. S. P. D. Marsilius Ficinus Rainoldo Gauardo Veneto, FOrtunam plerique coecam existimant, quòd nunquam uideat quibus patrocinetur,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
