Latin
883
Ficino, Opera omnia 883
Unproofread scanNot analysed yet
existimauerint commendandum. Itaque non scribebant summa diuinitatis arcaEna, sed uoce docebant. Ego quoque commendatum esse me tibi tanti facio, ut non tàm per leues literas, quàm per graues amicorum animos atque sermones quotidie me ti bi commendem. Siue igitur istinc amici scribentes ad me scribant, Marsili, salue, siue hinc Romam proficiscentes dicant, Ficine uale, protinus addo, si uis me saluere siue ualere, Saluta meo nomine Cardinalem unicum patronum meum, meque illi deditissimum sup pliciter commendato. Sic dum tacere iam diutius tecum uideor, taceo nunquam, si qui uero mandata uerbis minus explent, ego interim impleo mente. Quam &plerique alij &in primis Calderinus iste quasi quidam Mercurius noster interpretari atque exprimere facillimè potest. De eodem. Marsilius Ficinus Anthonio Calderino suo, S. P. D. Ggressus iamdiu sum commentaria in Plotinum à nobis traductum, uigesimum nunc librum explico, quatuor &triginta sunt reliqui, per has occupationes mihi peregrinari non licet, alioquin iamdiu Cardinalem patronum nostrum ore Asalutauissem, quem assiduè mente saluto. Nemo enim est quem salute iudicem digniorem. Tu frequenter eum adito precor, ac, (si fieri potest) me frequentius commendato. Vale. Largiendum est etiam ingratis. Marsilius Ficinus Miniati, S. P. D. Vod me Miniates amas iustè facis pariter &amicè, iustè quoniam amas amantem,