# Opera omnia 883-2

Ficino, Opera omnia, 883. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/883-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/883-2

amice, quia me honoras amando. Quod praeterea Platonicam disciplinam publi capaisim laude prosequeris, diuinae pietatis officio satis facis. Id enim ad communem ingeniorum praesertim Philosophantium salutem diuina instituit prouidentia. Id equidem iamdiu molior, id sedulus elaboro tanquam aquarianorum more congrego quotidie, quae dispergam, & effundam gratis pariter & ingratis, ac me siquo modo possint libenter obscuraturis. Sed certo scio in lucem prodeunte Platone, legitimum Platonis amicum obscurum esse non posse. Quod denique mala pro bonis nuper à quodam Vgone reportasse conquereris, communis isthaec tibi mecum atque cum multis querela est. Tu ergo conmuni iactura, si licet, propriam consolabere. Praesertim quia cernit Deus omnia uindex. Purgatio quando non salutas coram, sed literis. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo patri Domino Marco Veneto Cardinali diui Marci, S. P. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
