Latin
883
Ficino, Opera omnia 883-3
Unproofread scanNot analysed yet
COlent aliquando genitores adeò efficaciter imaginem suam filio prorsus imprimeDre, ut qui natum uideat uiderit &parentem. Id equidem dari mihi nunc diuinitus op to, ut epistolam mente in praesentia procreem adeò mei similem, ut ad te uenisse uidear dum accedit epistola, alioquin impius proculdubio sum futurus nisi ad patronum meum iamiam nobis propinquiorem me subito conferam. Si quid unquam ardenter opta ui id ardentissimen nunc exopto, consequi posse putans. Solus enim liber ex omnibus operibus artium liberi tanquam filij nomine nuncupatur, quia solus prodit simillimus authori, certè similior quam pictura, haec enim solam refert umbratilem personae nostrę figuram, siquidem homines ipsos, id est, animos, Plotinus mundanam hanc tragoediam ingredi putat corporibus personatos. Liber autem totum exprimit hominem, quando totum explicat animum. Verum quid ago? Dum epistolam mihi persimilem exigo paulatim, reddo dissimilem. Non enim erit humili Marsilio similis, altius caput extulerit. Iam igitur supplici ter me tibi commendo. Vale. Ex Florentiae die. XXVI. Iunij. M. CCCc. LXXXVII.