# Opera omnia 884.6-7

Ficino, Opera omnia, 884.6 to 884.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/884.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/884.6

quem non tu procreasti sed Deus, quem tu, breui lusurum à Deo missum persona quadam subornasti, tamen ac subornatum ad ludum hunc pro uiribus instruxisti, qui non est uita sed ex quodam uitae ludo redijt in ipsam uitae substantiam, qui cum doctam honestamque & piam ludi huius prouinciam strenuè gesserit, alacer remeauit ad patrem antequam comoediam in tragoediam commutaret, pro breui lundo praemium reportaturus aeternum. Studium diuitiarum atque dignitatum maximè omnium nocet fludio literarum. Marsilius Ficinus Petro Soderino Academico, S. P. D. Stronomi ueteres duo domicilia louis apud superos inuenerunt, Pisres atque Sagittarium, duo quoque Mercurij, Virginem atque Geminos. Cùm uerò Virgini quidem Pisces oppositi sint, Geminis ante Sagittarius opponatur, meritò nos A Radmoneri coelitus arbitramur, ingenio & studio literarrum, quae Mercurio tribuuntur, nihil magis opponi, quàm immensum diuitiarum & imperij studium prę caeteris loui tributum. Praeterea cum Leo Solis domus longissimè ab Aquario distet domo Sa turni. Rursumque Aries exaltatio Solis remotissimus sit à Libra exaltatione Saturni, Sol ante reges. Saturnus uerò Philosophos contemplatoresque significet. Quis nam haec intelligens sperauerit unquam uel Philosophos fieri reges, uel reges esse Philosophos?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
