# Opera omnia 885.5-7

Ficino, Opera omnia, 885.5 to 885.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/885.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/885.5

Optoque etiam tibi quidem uictorias posthac longè maiores, amico an te meo beneficia subinde maiora. Vt cui libertatem beneficiorum maximum contulisti, non dedigneris praeterea, si res postulauerit, leuiora conferre. Cognitio de diuinitate animae ante omnia necessaria. Vid nam prodest homini si uniuersum mundum lucretur, animae uerò suae de trimentum patiatur? frustra laboras Philosophe dum conaris omnia comprehendere nisi apprehenderis animam, per quam sis reliqua comprehensurus, quid nam tibi Theologe prodest, aeternitatem asserere Deo, nisi eadem tibi quoque asseras, ut per ęternitatem tuam frui possis aeternitate diuina. Ergo Philosophi simul atque Theologi uenite precor omnes, audite Prophetam admirantem, quanta fecit Deus animae nostrae. Quid nam exclamas ô Propheta, cum ais uenite? quid rursum admiraris? quando dicis quanta? quid tandem portendis ubi subdis, Deus? exclamo equidem, admiror, portendo, Deum ipsum animae nostra dedisse diuina. Si minus, ô fratres, Prophetae, creditis, quaerite, petite, pulsate, quantum licet parentem nobis Deum. Er go tu bone lesu, qui pendes isthic pro anima nunquid uoluisti, pro anima corporea pati, pro anima mortali mori? Aspicite, o fratres, auscultate precor, nónne uidetis? Os ille suum aperire atque respondere. Absit, ut pro re uilissima rem pretiosissimam commutauerim, imò uerò pro anima hominis diuina, Deus factus est homo, pro anima immortali sum mortuus. Erubescant igitur, conturbentur, confundantur ualde uelociter inimici nostri, quoniam Deus noster magna & mirabilia fecit nobis. Inimici nostri non, qui pecu niam nobis surripiunt, pecunia enim non nostra est, sed est fortunae, inimici nostri, non qui corpus occidunt, corpus enim non tam nostrum est, quàm fortunae, naturae fati. Inimici nostri, qui perimunt animum, hic enim solus est noster, hic ipse nos ipsi est. Interimunt uero animum, qui corporeum praedicant atque mortalem. Erubescant igitur Aristippici, conturbentur Epicurei, confundantur Lucretiani, erubescant, si sunt Philosophi, nulla ratione niti, conturbentur, si sunt egregij, plebeia consuetudine falli.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
