# Opera omnia 886-2

Ficino, Opera omnia, 886. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/886-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/886-2

dilectissimi fratres, qui exoptatas à Deo fruges uberius impetrabant, frugum primitias reddere Deo. Pythagorici uerò quos nostri sequuti sunt, Platonici optatam imprimis & acceptam diuinitus sapientiam Deo reddentes, sacra Philosophiae mysteria meditabantur in templis, atque docebant. Nos igitur antiquorum sapientum uestigia pro uiribus obseruantes, religiosam Platonis nostri Philosophiam in hac media prosequemur Ecclesia. In his sedibus angelorum diuinam contemplabimur ueritatem. Verùm, ô dilectissimi fratres, candidis omnino mentibus has sedes ingrediamur, quas Deus omnipotens pro illis, qui in tenebras iamdiu corruerant nuper candidioribus implet angelis sedesque restituit, patrocinio insignis pietate ciuis quem cognoscitis omnes atque ueneramini, ut autem certiorem spem habeatis nostras animas posse quandoque subli mius in sedes angelicas euolare, uenite, audite, uidete, quanta fecit Deus animae nostrae. lam uerò si angelicum templum hoc intrauimus admirandum spectaturi Deum, Deoque perspecto suauiter fruituri, mandatur autem mox intrantibus, (cognosce te ipsum meritò) debemus animam nostram in primis agnoscere, per quam uelut speculum uenerandum parentis nostri faciem feliciter speculari possumus. Congratulatio. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. P. D. Andolphus Pisaurensis uir praeclarus innumeris me tuo nomine salutationib. Jobruit. Tunc uerò maximè ueram mihi salutem dixit, quando dixit, esse te saluum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
