# Opera omnia 89.1-4

Ficino, Opera omnia, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/89.1

Hinc illud Danielis Prophetae: Millia mil lium ministrabant ei, & decies centena millia assistebant ei. In distinguendis autem ordi nibus angelorum Dionysius ternario nouenarioque numero in primis, necnon interdum septenario utitur. Quinetiam duodenarium in Christianorum mysterijs reperimus. Idem & lamblichus Prociusque Platonici post Dionysium obseruarunt. Supremos enim & medios angelos, ternario, & nouenaria diuidunt, sequentes autem septenario, postremos undique duodenario ordinum numero partiuntur. Quoniam uerò apud Platonicos gradus corporum sunt rationalium animarum umbrę, animarum uero gradus sunt imagines angelorum, idcircò nonnulli angelorum ordines secundum ordines corporum simul animarumque distinguunt. Sed de his aliàs. Super angelum est Deus, quoniam anima est mobilis multitudo, angelus multitudo immobilis, Deus immobilis unitas. Cap. VI. Ngelum prorsus immobilem esse Platonici arbitrantur essentia, uirtute, actione, quoniam semper sit idem, aequè possu, intelligat semper, omnia simul, & uelit eadem, & quantum in se est, agat subitò quicquid agit. Haec Platonici. Quid Auerò dicant alij, aliàs dicam Nondum tum quiescere hic cum Anaxagora & Hermotimo ratio nos permittit, sed altius iubet ascendere. Porrò anima, quia mobilis est, ab alio pertransit in aliud. Igitur aliud in se habet, & aliud. Quod hęc habet, habet & mul titudinem. Quapropteranima in seipsa multitudo quaedam est, multitudo inquam mo bilis. Angelus qui proximè hanc antecedit, esse nequit immobilis unitas, quia duae quae dam huiusmodi res, quarum una sit mobilis multitudo, & altera immobilis unitas, longissimè inter se distare uidentur. Vnitas siquidem multitudini opponitur, immobile mo bili. Quoniam ergo res illae ab omni parte inuicem opponuntur, proximè sibi non succedunt, sed medio quodam indigent compulante. Animam uerò ipsam, quae est mobilis multitudo, angelus absque medio antecedit. Ideò non potest angelus esse immobilis unitas, ne duo extrema sine medio coniungantur. Immobilis certe est, ut supra probauimus, er go non unitas. Restat ut sit angelus immobilis multitudo, ubi cum anima conuenit in eo, quòd ipse multitudo est sicut & illa. Discrepat autem, quia illa est mobilis, hic immo bilis. Maltitudinem certò aliquam ponere in angelo cogimur. At qualem? Qualis conuenit intellectui, hoc est, ut essentiam habeant, atque esse, uim intelligendi, intellectionis actum, rerumque intellectarum species plurimas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
