Latin
890
Ficino, Opera omnia 890
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum igitur opto semperfore te saluum, tantum opto Saluiatum tibi salutem, ut nunc ita semper opta re. Equidem praeter hunc noui neminem, qui quodcunque uelit, protinus assequatur, siue enim ipsa uirtute uoti homines consequuntur optata, solus hic toto animo, totoque spiritu assiduè quicquid elegit, efficit, siue sedula potius opera diligentiaque perficiunt incopta, solus hic quicquid sequitur ardenter ad finem usque prosequitur, ut quod dicitur solus, qui ad finem usque perseuerauerit, hic saluus erit, portendere uideatur, solus hic saluus erit. Forte uerò &granum illud sinapis quo transferuntur montes, hic noster habet Nam &heri cameleopardum transtulit per foramen acus, per inuia traducens animal, uiae pror sus ineptum. Quid ergo nobis opus est centum illis, quas nunc una legimus rationib. Nicolai ad astrologos confutandos. Vna haec satis nobis sit pro centum. Nempe cum hic noster con tra Saturnum retrogradum sibi negantem expeditionis officium durissima quęque celeriter ardem ri quodam studio peragat, satis hinc exploratum habemus, studio nostro potiusquam instinctu coelesti nostra negotia peragi. Mira profectò potestate pollere animus cognoscetur, si modo toto sua potestate utatur ad opus. Vale sexto lulij. M. CCCC LXXXVIII. Florentiae. De tribus gratijs &concordia. Marsilius Ficinus Robetro Saluiato, &Hieronymo Beniuenio, S. D. COlent multi scribentes Pico inscribere Concordiae comiti, hactenus quidem rectè admodum appellatus est concordiae comes, utpote qui &concordiam ipse quaerebat, &li benter concordes homines sequebatur. Posthac autem non comes quidem, sed dux Concordiae extra controuersiam est appellandus. Iam enim hunc ipsa uelut ducem concordia sequitur. Nempe sicut nebulae discutiuntur Solis accessu, sic aduentu Pici procul omnes discordiae fugiunt. Subitoque hunc passim sequitur concordia ducem, adeò ut solus hic ualeat quod olim tantauere nonnulli, &hic agit assidue, tùm ludaeos Christianis, tum Peripateticos conciliare Platonicis, Graecosque Latinis. Et meritò, quoniam tres illae Gratiae, quae quondam Venerem suam comitabantur, statim nascente Pico, Picum relicta Ve nere, louis &Phoebi Mercurijque imperio comitantur, prima quidem ab initio formauit animum, secunda statum animo confirmauit &corpus, tertia fortunę denique iubet parere consilio, &qua colit animum, tres animo gratias imprimis adhibuit, sapientiam, eloquentiam, probitatem, sic enim Phoebus, Mercuriusque &luppiter decreuerunt. Quamobrem si &quemadmodum Suriae discordiam pariunt, ita Gratiae concordiam procre ant, meritò Picum quem Gratiae comitantur, sequitur &ubique concordia ducem. Quomodo tacentes etiam colloquantur amici. Marsilius Ficinus Pierleono Complatonico suo, S. D. Escio quo consilio, uel fato potius, uel forte casu factum fuerit, ut heri Floren