Latin
891
Ficino, Opera omnia 891-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gitur apud te, (ut audio) causa Matthiae Cini, qui isthic negotia curat ciuis cuiusAdam amicissimi mei. Nisi hic me rogauisset, eius tibi iura non commendarem, nam superuacuum esse puto, uiro prudenti iustoque, iustitiam commendare. Haec Hermolae me causa compulit, ut tibi nonnihil post longa silentia scriberem. Scriberem certè saepius si scriberem elegantius. Audio enim castigatissimis auribus tuis, nisi exquisitissima non placere. Beatus es amice, qui primum sis gradum eloquentiae consecutus. Neque tamen ego miser, nam decimo sum contentus. Vale &me ama plurimum te amantem. Io annes Picus noster, qui Florentiae nunc Philosophatur egregiè se tibi commendat. XIII. Septembris. M. ecec. LXXXVIII. Floren. De Famae uolatu. Et quod sua cuique Charißima sunt. Marsilius Ficinus Paulo Florentino Theologo, S. D. VRatissimè mihi contigerunt literae tuae, quibus equidem intellexi, &te bene ua