# Opera omnia 891-3

Ficino, Opera omnia, 891. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/891-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/891-3

lere & me uolare, quod enim, (ut scribis) totam iam Europam in amatoriam mi vhi subegerim seruitutem, facere quidem accessu non ualui, ergo feci uolatu. Sed tu laudum, imò praeconiorum spiritu ad uolatum hunc alas adhibuisti. Tu ergo mi Dedalus esto, (modo ne ego tibi sim Hycarus) quamuis ualde charus, & meritò imprimis tibi sum charus, quandoquidem tua tibi debent esse charissima. Sunt & mihi tua quoque tàm chara, ut adolescens iste nobilis tihi ante alios commendatus, sit mihi quoque gratissimus. Praesertim quia doctrina iam, (ut ais) iudicioque sit senex. Profectò sic uices rerum saepe natura rependit, quandoquidem sunt & plerique senes etiam ingenio pueri. Denique quàm meus sum, tàm sum mi Paule tuus, tàm etiam adolescenti sum suus. Vale. Nihil magis impedit literas, quàm ciuilis ambitio. Probatur per Astrololgiam. Marsilius Ficinus Florentinus Hermolao Barbaro Veneti senatus oratori claris. S. D. Ccepi à multis hoc anno, & nuper è Petro Alamanno, qui isthic legatione functus, Rheri me tuo nomine salutauit, in te legatione tua, non minus consueueris incumbere literis, (& quod mirabilius est) acrius etiam philosophari, quàm soleas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
