# Opera omnia 891

Ficino, Opera omnia, 891. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/891
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/891

Cadent à latere meo mille & decem millia à dextris tuis. Vale feliciter, Philosophare felicius, ad Florentem Vrbem adeò tibi amicam aliquan do felicissimè rediturus. II. Augusti. M. cCcc. LXXXVIII. Florentiae. In ignem omnia resoluenda secundum Orpheum. Marsilius Ficinus Callimacho sapienti Poëtae, Rpheum aliosque nonnullos cecinisse ferunt. Cùm omnia ex materijs quatuor inter se contrarijs composita sint, & ignis amplissimus omnium, atque potentissi mus, motuque perpetuò paulatim reliqua conterat, cętera tandem in ignem pe nitus resoluenda. Quid ergo? Si diuinus temperator omnium intellectus reso lutionem eiusmodi tantam mundo concessit, ut quemadmodum quamdiu sibi constat in formam pulcherrimam est compactus, ita cum demum soluitur, in materiam formosissimam redigatur. Hunc ergo nos tantum interitum uniuersi, (si credimus) aequa men te ferimus. Feremus magnanime mi Callimache aequo similiter animo nouum tuae do mus incendium. Lucem praeterea quaerebas ex libris, in lucem tibi conuersi sunt libri sa pientes in coelum rapti, contra quàm è coelo Prometheus cum igne rapuit sapientiam. Quid igitur hinc tibi auspicamur amice? Magis obitu tandem, quàm uita lucebis. Xv. Augusti. M. CCCc. LXXXVIII. Floren. Videndum quod stylo ad quem scribas. Marsilius Ficinus Hermolao Barbaro Veneto, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
