# Opera omnia 892.5-6

Ficino, Opera omnia, 892.5 to 892.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/892.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/892.5

lbi solum uiuitur, ubi uiuitur intellectu. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo Patri & D. Marco Veneto Cardinali diui Marci suppliciter se commendat. Ides ne, quàm sit sallidus Calderinus noster? Excogitauit hic iamdiu facillimum tutissimumque uiaticum, quo saluus semper & Florentiam petat, & repe tat Romam. Salutationibus enim se semper fulcit armatque tuis, quibus & ipse saluus eat per tela per ignes, & saluum reddat amicum, saluum tibi quoque renuntiet, salutationes uerò tuae sunt, siue abs te eant, siue ad te redeant, hunc equidem quem modo callidum appellabam appello prudentem. Caeteri namque sortis eiusdem homines plurimum dormitant adfores insipientium, sed noster interim isthic ad fores uigilat sapientis, ut hauriat salutem à Domino, quàm & impertit amicis, imò etiam ut inueniat uitam, & sperat enim ibi duntaxat se uicturum, ubi potissimum uiuitur intellectu, siquidem & legit, & meminit, intellectum da mihi & uiuam. Viue igitur felix ante alios uenerande patrone noster tuosque clientes habeas commendatos. MARSILIVS FICInus Florentinus Martino Vranio Constantiensi Amico unico, S.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
